
23/12/09
FELICEM NATIVITATEM DOMINI ET FAUSTUM ANNUM NOVUM

25/11/09
AD PROXIMUM CONVENTUM ADVENITE!
Paulum laborandum est si prima vice venis, nam ea quae in conventibus anterioribus factae sunt recolemus. Iis qui ad officinam ‘De schola Loquamur’ non adfuerunt, compendium faciemus ut animum incendeas et timorem latine loquendi in schola cum discipulis tuis perdas. Denique exercitium inesperatum quod, certe, tibi placebit habebimus.
Inter condiscipulos tuos libentissime eris, itaque angi non debes si initio menda facis, omnes ex omnibus discimus. Tempus optimus est incipere lingua viva uti quam aliqui ‘mortuam’ appelant, ergo te exspectamus.
13/07/09
CONVENTUS IN LITORE PATACONENSI

Dies calidus erat et opera mea eum calidiorem faciebant. Infeliciter, autocinetum meum iam annosum est et inter alia aere temperato caret. Ipsa autem mane, fortem animum gessi et ad locum pactum properatim ire perrexi. Vis caloris quoties magis magisque intolerabilis erat, fenestellae vero autocineti adhuc operam suam agunt, male igitur res omnino se non habebat. Postquam cauponam quaesivi et cum amica mea Conchae per telephonum collocutus sum, auxilio rogato collegas meos reperi. At quaedam res attonitum me habuit, quod cum in cauponam intravissem, una virginum quae illic laborabant et quam paulo post discipulam Conchae fuisse intellexi, ad me contendit et mihi dixit: ¡Salve!
12/06/09
ACTA POSTREMI CONVENTUS 'CIRCULI LATINI SAGUNTINI'
Tertio die mensis Iunii, Mercurii die, hora quinta et dimidia ‘Circulus Latinus Saguntinus’ in ‘Domo Baebia Saguntina’ convenit. Audaces qui in hoc coventu adfuerunt sunt:
- Pingarrón Seco, Helena
- Pont Gallego, Conxa
- Limo Escura, Mariló
- Muñoz Molina, Salvador
- Santa Isabel López, Juan Vicente
Paulo post aliqui praesentes aliquas facetias narraverunt, ecce aliquod exemplum:
‘Olim quidam vir in ripa fluminis piscabat, subito se vertit et post se alterum virum qui aspiciebat id quod piscator faciebat, videt. Piscator piscare pergit. Post unam aut duas horas vir stare post piscatorem pergit. Piscator se vertit et rursus eum post se videt. Post quattuor aut quinque horas piscator rursus se vertit et vir stare post piscatorem pergit. Tandem cum piscator piscare desinit, instrumenta piscatoria carpit et antequam abit virum interrogat: ‘Ars piscatoria tibi placet? Et vir respondet: Ah! Multum mihi placet, sed patientiam non habeo’.’
Denique praesentes proximo conventu in caupona convenisse constituimus. Sic proximus conventus ‘Circuli Latini Saguntini’ in caupona assatoria ‘Brasa de mar’ in litore ‘Patacona’, hora prima post meridiem Kalendis Iuliis, fiet. Omnes qui adire velint praesentiam in cursu electronico dei Hermis (clasicasagunt@edu.gva.es) affirmare debebunt.
31/05/09
PROXIMUS CONVENTUS 'CIRCULI LATINI SAGUNTINI'
28/05/09
ARPINUM, CICERONIS PATRIA !
Ex die XIV usque ad diem XVII Maii mensis, in civitate Arpino, XXIX Certamen Ciceronianum Arpinas factum est. Eo advenimus Natalia, mea discipula, et ego, nostrum lyceum gerentes, cum gerentibus alterorum VIII lyceorum hispaniorum et circiter DC scholaribus ex multis Europae partibus. In hoc tempore textus ad convertendum ex Tusculanis Disputationibus fragmentum fuit, in quo Cicero de dolore scripsit.20/05/09
ACTA CONVENTUS PRIORIS 'CIRCULI LATINI SAGUNTINI'
Mercurii die sexto, maii mensis, anni MMIX, in ‘Domo Baebia Saguntina’, hora quinta et dimidia ‘Circulus Latinus Saguntinus’ convenit. Adsunt:
González Muñoz, Germán
Limo Escura, Mariló
Pont Gallego, Conxa
Santa Isabel López, Juan Vicente
Primum Germán González de Aloisii Miragliae dissertatione, in praeterito conventu Ursoniensi loqui incipit. Narra ut magnus orator Miraglia explanabat quomodo ex methodo Orbergiana, ‘Lingua Latina per se illustrata’, diversas constructiones syntacticas latinas praecipuas, praesertim, constructionem accusativus cum infinitivo et constructiones cum coniunctionibus ‘ut’, ‘cum’ atque coniunctivo modo exercere licet. Discipuli ita eas constructiones sine molestia discunt. Etiam hoc modo constructiones ablativi absoluti, gerundivi, etc. exercere licet, sed eae aptiores ad discipulos secundi anni esse possunt. Praesentes in proximis conventibus ‘Circuli’ constructiones inter eos exercere incitant.
Continuo, Mariló nonnullas locutiones ad latine vivo exercendum explanat. Haec locutiones utilissimae ad latine loquendum sunt. Eae locutiones sunt:
- Locutiones aptas ad rem exprimendam sicut opinionem aut iudicium.
- Locutiones quae scopum aperiunt aptiores ad latine loquendum.
- Locutiones ad causam exprimendam.
Locutiones Ad Latine Exercendum
Deinde, duos nuntios paginarum interretialium ‘Ephemeris’ et ‘Nuntii Latini’ praesentibus praebet. Utrumque nuntium de Febri suina agitur. Nuntiis perlectibus, colloquium inter praesentes fit. De arte medica in variis terris diversa, morbo in Hispania inter alias res colloquuntur. Duo nuntia colloquium productivum qui fluiditatem in lingua latina consequatur inter praesentes offerunt. Tandem, censemus in aliqua parte conventus nuntium legere et de nuntio loqui necessarium esse ut latine melius loqui, nova vocabula et novas locutiones modo amoeno discamus.