27/4/09

IAM 'CIRCULUM LATINUM SAGUNTINUM' HABEMUS

Mercurii die, vigesimo quinto mensis Martis, anni MMIX, hora quinta et dimidia in Bibliotheca Fundationis IVECO Circulus Latinus Saguntinus convenit et adsunt:

-       Bérchez Castaño, Estéban

-       González López, Julián

-       González Muñoz, Germán

-       Limo Escura, Mariló

-       Santa Isabel López, Juan Vicente

Primum, Circulus Latinus, grex apertus cuicumque de diversis rebus latine loqui velit, conditur. Hic grex hora quinta et dimidia singulis postremis mercurii diebus cuiusque mensis conveniat. Locus et argumenta proposita mature nuntiabuntur. Ii qui adsunt nomen ‘Circulus Latinus Saguntinus’ circulo dat. Circulo instituto, Mariló Limo Escura opera sua de lingua latina in interrete, cuius titulus ‘Tribus verbis te volo’ est, monstrat. Continuo praesentes inter se colloquuntur. Magnus numerus hominum qui linguam latinam et in Europa et extra eam intellegit, gravis est, sed magna dissimilitudo gradus quae inter alias terras et Hispaniam est, a Mariló in Certamine Ciceroniano probata est. Usque adeo huius aetatis iuvenes linguam compendaiariam ad per telephonum gestabile nuntios mittendos creaverunt ut  ii vix legi non possint. Etsi aetas thecnologiae est, tantum retibus socialibus et programmatibus colloquii utuntur. Juanvi de ea re aliquos adulescentes gradum facere explanat et blogum ‘La cultura clásica va en zapatillas’ citat.

Continuo Estéban Bérchez Castaño praesentationem de aliquibus considerationibus litterarum scriptorum Latinorum efficit. Denuo praesentes inter se colloquuntur.

Conventus hora septima et dimida finit.

Hic praesentationem nostrae sodalis Mariló Limo Escura habetis:


2 comentarios:

  1. Saluete, Iohannes Vi(ncenti) et Germane et ceteri amici amicaque! Hoc nuntium legere quam pergratum est. Bonis auspiciis ancoram soluatis!

    ResponderEliminar
  2. Plurimas gratias tibi agimus, Sandra. Speramus latine loqui discere ut multi amici et amicae quae iamdiu circulum latinum suum condiderunt.

    ResponderEliminar