20/5/09

ACTA CONVENTUS PRIORIS 'CIRCULI LATINI SAGUNTINI'

Mercurii die sexto, maii mensis, anni MMIX, in ‘Domo Baebia Saguntina’, hora quinta et dimidia ‘Circulus Latinus Saguntinus’ convenit. Adsunt:

González Muñoz, Germán

Limo Escura, Mariló

Pont Gallego, Conxa

Santa Isabel López, Juan Vicente

Primum Germán González de Aloisii Miragliae dissertatione, in praeterito conventu Ursoniensi loqui incipit. Narra ut magnus orator Miraglia explanabat quomodo ex methodo Orbergiana, ‘Lingua Latina per se illustrata’, diversas constructiones syntacticas latinas praecipuas, praesertim, constructionem accusativus cum infinitivo et constructiones cum coniunctionibus ‘ut’, ‘cum’ atque coniunctivo modo exercere licet. Discipuli ita eas constructiones sine molestia discunt. Etiam hoc modo constructiones ablativi absoluti, gerundivi, etc. exercere licet, sed eae aptiores ad discipulos secundi anni esse possunt. Praesentes in proximis conventibus ‘Circuli’ constructiones inter eos exercere incitant.

Continuo, Mariló nonnullas locutiones ad latine vivo exercendum explanat. Haec locutiones utilissimae ad latine loquendum sunt. Eae locutiones sunt:

- Locutiones aptas ad rem exprimendam sicut opinionem aut iudicium.

- Locutiones quae scopum aperiunt aptiores ad latine loquendum.

- Locutiones ad causam exprimendam.


Locutiones Ad Latine Exercendum
height="500" width="100%"> value="http://d.scribd.com/ScribdViewer.swf?document_id=15659611&ampaccess_key=key-h86jumn6ajzr9nuus59&amppage=1&ampversion=1&ampviewMode=">    


Deinde, duos nuntios paginarum interretialium ‘Ephemeris’ et ‘Nuntii Latini’ praesentibus praebet. Utrumque nuntium de Febri suina agitur. Nuntiis perlectibus, colloquium inter praesentes fit. De arte medica in variis terris diversa, morbo in Hispania inter alias res colloquuntur. Duo nuntia colloquium productivum qui fluiditatem in lingua latina consequatur inter praesentes offerunt. Tandem, censemus in aliqua parte conventus nuntium legere et de nuntio loqui necessarium esse ut latine melius loqui, nova vocabula et novas locutiones modo amoeno discamus.

Hora septima et dimidia conventus finit.

2 comentarios:

  1. Gens Baebia vobis gratias plurimas agit quod sua inscriptio in pagina interretiali vestra est etiam nunc vobicum linguam latinam loqui et audire vobicum Sagunti facillimum est.

    Cnaeus Baebius Geminus

    ResponderEliminar
  2. Ignosce mihi, domine, ponere sua inscriptio in nostra pagina oblitus sum. Breviter errorem emendabo. Magnum amplexum.

    ResponderEliminar