12/6/09

ACTA POSTREMI CONVENTUS 'CIRCULI LATINI SAGUNTINI'

Tertio die mensis Iunii, Mercurii die, hora quinta et dimidia ‘Circulus Latinus Saguntinus’ in ‘Domo Baebia Saguntina’ convenit.  Audaces qui in hoc coventu adfuerunt sunt:

-       Pingarrón Seco, Helena

-       Pont Gallego, Conxa

-       Limo Escura, Mariló

-       Muñoz Molina, Salvador

-       Santa Isabel López, Juan Vicente

Nostra cara amica Conca sessionem coepit et de expositione in museao Beneficentiae cuius titulus est ‘De rostris Romae’ nobis narravit. Conca in cursu proximo cum discipulis suis ad expositionem adibit et praesentationem cum exercitiis quae paraverat nobis exhibuit. Ex explanationibus quas artificia continent, discipuli aliquas quaestiones respondere debebunt. Omnia responsa in explanationibus artificiorum sunt. Tempus exercitii circiter una hora erit. Hic praesentationem et interrogationes videre possumus:


EXPOSITIO MUSAEI BENEFICIENTIAE EXPOSITIO MUSAEI BENEFICIENTIAE gergonmu

Ex explanatione Concae praesentes de praesentatione et exercitio inter se collocuti sumus. Continuate nostra amica Arpinas Mariló nos oculos claudisse iussit et fabulam a Ioanne Rodario scriptam quam ipsa ex sermone italico in sermonem latinum verterat recitavisse incepit. Titulus eius erat ‘De distracti ambulatione’. Scriptor Ioannes Rodarius italicus est et fabulas ad pueros scribit. Bene, ut dicebat, dum nos oculis clausis audiebamus, Mariló fabulam recitavit et deinde ex fabula praesentes quaestiones inter se de narratione fecimus.

Ambulatio Ambulatio gergonmu

Paulo post aliqui praesentes aliquas facetias narraverunt, ecce aliquod exemplum:

‘Olim quidam vir in ripa fluminis piscabat, subito se vertit et post se alterum virum qui aspiciebat  id quod piscator faciebat, videt.  Piscator piscare pergit. Post unam aut duas horas vir stare post piscatorem pergit. Piscator se vertit et rursus eum post se videt. Post quattuor aut quinque horas piscator rursus se vertit et vir stare post piscatorem pergit. Tandem cum piscator piscare desinit, instrumenta piscatoria carpit et antequam abit virum interrogat: ‘Ars piscatoria tibi placet? Et vir respondet: Ah! Multum mihi placet, sed patientiam non habeo’.’

Denique praesentes proximo conventu in caupona convenisse constituimus. Sic proximus conventus ‘Circuli Latini Saguntini’ in caupona assatoria ‘Brasa de mar’ in litore ‘Patacona’, hora prima post meridiem Kalendis Iuliis, fiet. Omnes qui adire velint praesentiam in cursu electronico dei Hermis (clasicasagunt@edu.gva.es) affirmare debebunt.

 

No hay comentarios:

Publicar un comentario