13/7/09

CONVENTUS IN LITORE PATACONENSI


Dies calidus erat et opera mea eum calidiorem faciebant. Infeliciter, autocinetum meum iam annosum est et inter alia aere temperato caret. Ipsa autem mane, fortem animum gessi et ad locum pactum properatim ire perrexi. Vis caloris quoties magis magisque intolerabilis erat, fenestellae vero autocineti adhuc operam suam agunt, male igitur res omnino se non habebat. Postquam cauponam quaesivi et cum amica mea Conchae per telephonum collocutus sum, auxilio rogato collegas meos reperi. At quaedam res attonitum me habuit, quod cum in cauponam intravissem, una virginum quae illic laborabant et quam paulo post discipulam Conchae fuisse intellexi, ad me contendit et mihi dixit: ¡Salve!

Ibi Helena Pingarrón, Juanvi Santa Isabel, Concha Pont et Mariló Limo aderant, in triclinio iacentes et frigidum potum bibentes. Post iucundi adventus verba, ascendimus sessum ut ederemus. In mensa exspectans ille Salvador Muñoz quoque aderat. Ego qui postremus adveneram et frigidum potum hora ultima poposci, eum mecum ascendi adeo ut sedens ex manibus poculum lapsum est atque in alterum poculum cecidi, id est, mensam crystallis, cocacola et risibus oneratus sum. Spectaculum et strepitus alterum collegam qui prope edebat excitavit et salutatum appropinquavit. Aliquando post Charo Marco et Amparo Moreno, dominae domus Baebiae Saguntinae, apparuerunt, itaque Circulus ut nunc res se habebat iam integer erat. Eligere fercula praeparavimus. In prima mensa acetaria et secunda mensa Romanissimi vitulinum atque authoctonissimi oryzam optavimus. Petitis ferculis, colloquium coepimus et nihil supra facetiis. Profecto de postremis rebus linguarum clasicarum longe lateque actus est, deinde magis facetiae narratae sunt atque bellariis et de aliquibus propositionibus feriarum aestivarum ac nostris consiliis aestivis pulchra garrulitate desiimus. Paulatim abiimus et diem proximi conventus post aestatis notavimus. Denuo nono die mensis septembris eadem hora, quinta et dimidia, et in eodem loco, Domi Baebia Saguntina, conveniemus. Circulus Latinus Saguntinus prosperam aestatem omnibus vobis exoptat. Requiescatis et vires ad cursum proximum recolligatis. Magnum aplexum.

2 comentarios:

  1. Salvete e Caesare Augusta. Conveniones Circuli Latini Caesaraugustani sunt aliquando. Praterita fuit die 2º mensis Ianuarii. Potestis videre recensionem in meo chartaceo:
    http://araclasicas.blogspot.com
    Catullus

    ResponderEliminar
  2. Salvus sis, industriosissime Armini:

    Paulus Villaoslada vocor et moderatoris partem ago in sessionibus Circuli Latini Matritensis. Gratulor quod tantum operae latinitatis causa suscipias,optime sodalis. Admodum gestio ut commercium electronicum interdum habeamus, quandoquidem uterque Latinitatem vivam in Hispania curamus. Ecce mea inscriptio electronica pablovillaoslada+yahoo.es
    "+" significat @ sed nolo ut homines nequissimi me turbent nuntiis molestis.

    ResponderEliminar