31/5/09

PROXIMUS CONVENTUS 'CIRCULI LATINI SAGUNTINI'

Salvete, amici et amicae. Omnes in cursu fine tantis operibus oppressos esse intellego. At nolite angi, quod aestas prope est et cum ea feriae aestivae erunt. Igitur otium quaerite, quoniam proximo mercurii die hora quinta et dimidia in 'Domo Baebia Saguntina' conventus 'Circuli Latini Saguntini' fiet. Ut semper, omnes qui convenire ad latine loquendum velint, invitati sunt. In conventu, nostra cara amica Conca praesentationem Musei Beneficentiae nobis ostendet. Praeterea, exercitia quibus in Museo cum discipulis laborare possumus nobis proponet. Hic autem omnia finem non faciunt, quod etiam audax et Arpinas amica nostra Marilo rem inesperatam nobis paravit. Quid erit? Venite et nolite id perdere. Aude et inter nos in conventu proximo videbimus. Valete omnes!

28/5/09

ARPINUM, CICERONIS PATRIA !

Ex die XIV usque ad diem XVII Maii mensis, in civitate Arpino, XXIX Certamen Ciceronianum Arpinas factum est. Eo advenimus Natalia, mea discipula, et ego, nostrum lyceum gerentes, cum gerentibus alterorum VIII lyceorum hispaniorum et circiter DC scholaribus ex multis Europae partibus. In hoc tempore textus ad convertendum ex Tusculanis Disputationibus fragmentum fuit, in quo Cicero de dolore scripsit.
Fortuna Hispanam delegationem assequitur, quia in praemiorum caerimonia Hispana scholaris, Ana Rodríguez, mentionem honorificam obtinuit, quod semel antea accidit.



Praeterea Arpini syndacus, Fabio Forte, nos comiter admisit et cohortatus est ad participandum in proximis occassionibus.
Igitur animum erigite!

Arpinum, Ciceronis patria, vos exspectat!

20/5/09

ACTA CONVENTUS PRIORIS 'CIRCULI LATINI SAGUNTINI'

Mercurii die sexto, maii mensis, anni MMIX, in ‘Domo Baebia Saguntina’, hora quinta et dimidia ‘Circulus Latinus Saguntinus’ convenit. Adsunt:

González Muñoz, Germán

Limo Escura, Mariló

Pont Gallego, Conxa

Santa Isabel López, Juan Vicente

Primum Germán González de Aloisii Miragliae dissertatione, in praeterito conventu Ursoniensi loqui incipit. Narra ut magnus orator Miraglia explanabat quomodo ex methodo Orbergiana, ‘Lingua Latina per se illustrata’, diversas constructiones syntacticas latinas praecipuas, praesertim, constructionem accusativus cum infinitivo et constructiones cum coniunctionibus ‘ut’, ‘cum’ atque coniunctivo modo exercere licet. Discipuli ita eas constructiones sine molestia discunt. Etiam hoc modo constructiones ablativi absoluti, gerundivi, etc. exercere licet, sed eae aptiores ad discipulos secundi anni esse possunt. Praesentes in proximis conventibus ‘Circuli’ constructiones inter eos exercere incitant.

Continuo, Mariló nonnullas locutiones ad latine vivo exercendum explanat. Haec locutiones utilissimae ad latine loquendum sunt. Eae locutiones sunt:

- Locutiones aptas ad rem exprimendam sicut opinionem aut iudicium.

- Locutiones quae scopum aperiunt aptiores ad latine loquendum.

- Locutiones ad causam exprimendam.


Locutiones Ad Latine Exercendum
height="500" width="100%"> value="http://d.scribd.com/ScribdViewer.swf?document_id=15659611&ampaccess_key=key-h86jumn6ajzr9nuus59&amppage=1&ampversion=1&ampviewMode=">    


Deinde, duos nuntios paginarum interretialium ‘Ephemeris’ et ‘Nuntii Latini’ praesentibus praebet. Utrumque nuntium de Febri suina agitur. Nuntiis perlectibus, colloquium inter praesentes fit. De arte medica in variis terris diversa, morbo in Hispania inter alias res colloquuntur. Duo nuntia colloquium productivum qui fluiditatem in lingua latina consequatur inter praesentes offerunt. Tandem, censemus in aliqua parte conventus nuntium legere et de nuntio loqui necessarium esse ut latine melius loqui, nova vocabula et novas locutiones modo amoeno discamus.

Hora septima et dimidia conventus finit.