23/12/09

FELICEM NATIVITATEM DOMINI ET FAUSTUM ANNUM NOVUM


'Circulus Latinus Saguntinus' iam operas propositas ad hunc annum incepit. Die secundo mensis decembris Domi Baebiae Saguntinae initium et recensionem operarum ab aliquibus sodalibus in conventibus prioribus actarum atque quas in nostro blogo aspicere potestis fecimus. 'Circulus Latinus Saguntinus' sperans vos in proximis conventibus videre, Felicem Nativitatem Domini et faustum annum novum vobis exoptat. Si hic premetis, congratulationem videre poteritis.