30/10/13

CIRCVLVS LATINVS SAGVNTINVS ITERVM INCEDIT!

Post fere quattuor annos commorationis, Circulus Latinus Saguntinus iam in itinere rursus est. Veneris die vicesimo quinto mensis octobris convenimus ut pergamus id quod quodam die alacriter coeptum et propter res nobis alienas dilutum est. Nunc, incitare docendi Latinitatis artem optantes, tempus est perseverandi circulum qui, certus sum, plurimos fructus praebebit. In prima sessione, quisque particeps fabulam narravit: De Apolline et Daphne, Atlante, Proserpinae et Sabinorum raptu et pluribus fabulis quas syntaxi facili et impetrabili in linguae Latinae primis gradibus narravimus. Ad proximum conventum, qui die undetricesimo mensis novembris celebrabitur, ita quisque exercitium docendi artis parabimus ut cum ceteris condiscipulis exerceamus. Circulus ad docendi linguae artem spectat, procul ab eruditione philologiae et intenti in veris rebus quas cotidie in schola experimur, tandem quomodo in melius mutemus modo activo et obvio Latinitatis institutionem scire aventes.